MERCATURA

MERCATURA
MERCATURA
inventum Poenorum est, si Plinio credimus l. 7. c. 6. Mercurii, fi Diodorum audimus l. 6. quem proin cum sacellos seu marsupio, a zona pendulo, pictum et a Mercatoribus Idibus Maiis Romae sollenniter cultum: quemadmodum et apud Cretenses Mercurialia vigebant, legimus. Idem sibi Gallos quondam habuisse persuasum Caesar refert l. 6. Bell. Gall. c. 17. cum ait: Deum maxime Mercurium celebrant, cuius plurima apud eossimulacra; Hunc enim omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum Ducem, hunc ad quaestum pecuniae, Mer caturasque vim maximam habere arbitrantur. Plin. loc. cit. velut sui immemor, emere ac vendere instituisse Liberum Patrem ait. Verum ex Iosepho Iud. Ant. l. 1. vendendi emendique usum multo ante apud Hebraeos, idque Noahi iam temporibus, viguisse discimus: Quemadmodum primos Institores, qui nempe a Mercatoribus emunt, ut minutim vendant, Lydos fuisse Herodotus Musâ I. docet, Primum autem et simplicissimum Mercaturae genus est, quod mercium permutatione fit. Sic apud Homerum Il. λ. Graecorum exercitus, vinum ex Lemno advectum emptitavit:
Aere alii, ferrô quidam lucente; bovinis
Tergoribus quidam: bubus plerique, sed ipsis
Mancipiis alii.
Idem de Germanis Tacit. refert l. de mor. Germ. c. 5. Proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in pretio habent: Interiores simplcius et antiquius permutatione mercium utuntur. De Britannis Solin. c. 75. Nummum, inquit, refutant; dant res et accipiunt: mutationibus necessaria potius, quam pretiis parant. Et hunc modum, ut naturae maxime convenientem, Aristoteles commendat Polit. l. 1. c. 6. Proin, licet alter Mercaturae modus iam invaluisset, Lycurgus Spartanorum Rex emi singula, non pecunia, sed compensatione mercium, sanxit: auri argentique usu velut omnium scelerum materiâ, sublatô, Iustin. l. 3. c. 2. Romaeque, ut idem fieret, optavit Plin. l. 33. c. 1. Utinam posset, inquiens, e vita in totum abdicari aurum etc. Et paulo post, Quantum feliciore aevô, cum res ipsae permutabantur inter se sicut et Tro ianis temporibus factitatum, Homero credi convenit. Vide Matth. Berneggerum Quaest. in Taciti Germ. c. 17 et 18. et Fort. Licetum de Gemmis Annul. c. 160. ubi Gemmam, in qua duo Amaltheae cornua, plena terrae pomis omnigenis: inter quae culmus cum spica frumentacea, duabus humanis manibus iwvicem iunctis in inferiorigemmae parte, explicat. Habuerunt Romae Mercatores peculiare Collegium, quod Mercuiralium, ob rationem supra dictam, appellatum est; institutum Appiô Claudiô, P. Serviliô Consulib. Eius meminit Cicero l. 2. ad Quintum Fr. Ep. 5. ubi et Capitolinorum: quemadmodum Tibicinum Val. Max. l. 2. c. 5. de Institutis, Fabrûm Aerariûm Plin. lib. 34. c. 1 Pigulorum, Idem l. 35. c. 12. Viatorum A. Gellius 1. 12. c. 3. Pistorum, Naviculariorum et Fabricensium Collegii, Pandectae mentionem faciunt. Quorum prima origo a Numa arcessitur Plutarcho: Habebant autem illa, ad exemplar Reip. res communes, arcam, Actorem sive Syndicum etc. potueruntque manumittere, legatum capere legesque sibi ferre dummodo ne quid ex publicis legibus corr umperetur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Zonô iidem utebantur, e qua marsupium, ubi pecunia reconderetur, pendebat, unde et Mercurium cum saccello pingi supra diximus, et confirmat Vet. Gloss. in A. Persium Sat. 5. v. 111. Ipsum (Mercurium) Deum lucri dicunt, unde et cum saccello pingitur, et a Negotiatoribus plurimum colitur. Vide quae de eodem habet Fulgentius Mytholog. l. 1. ac Dempsterus, Paralipp. in Rosini Antiqq. l. 2. c. 9. ut et infra, in voce Negotiator: Coeterum ob negotiatorum imposturas, fraudes, mendacia, blasphemias Mercaturam pene damnâsse veteres Christianos, utpote qui non spe praedae aut quaestus causâ mare ingrediebantur, ex longinquis et dissitis locis, vitae vum periculo, lucrosas congerebant merces, abunde contenti sorte suâ, quam Deus iis assignaverat, discas ex Augustino Tomo VIII. in Psalm. 70. p. 166. 167. Ambrosio de Offioiis l. 1. c. 40. Tertulliano de Idolol. c. 11. Arnobio adv. Gentes l. 2. etc. Adde dicenda, voce Monoploium it. Pantapola, Polluctum Societas

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • mercatura — index commerce Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • mercatura — mer·ca·tù·ra s.f. BU commercio, attività commerciale: esercitare la mercatura {{line}} {{/line}} DATA: av. 1475. ETIMO: dal lat. mercatūra(m), v. anche 1mercare …   Dizionario italiano

  • mercatura — {{hw}}{{mercatura}}{{/hw}}s. f. (raro) Commercio, attività commerciale …   Enciclopedia di italiano

  • mercatura — pl.f. mercature …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • mercatura — s. f. (raro) commercio, attività commerciale …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • Della mercatura e del mercante perfetto — Of commerce and the perfect merchant   Del …   Wikipedia

  • Pratica della mercatura — The Florentine merchant Francesco Balducci Pegolotti compiled his Libro di divisamenti di paesi e di misuri di mercatanzie e daltre cose bisognevoli di sapere a mercatanti between 1335 and 1343, probably within the period 1339 to 1340. The work… …   Wikipedia

  • La Pratica della Mercatura — est le nom habituel donné à l ouvrage du marchand florentin Francesco Balducci Pegolotti, dont le titre original est Libro di divisamenti di paesi e di misuri di mercatanzie e daltre cose bisognevoli di sapere a mercatanti. Rédigé entre 1335 et… …   Wikipédia en Français

  • ТОРГОВЛЯ —    • Mercatūra,          ε̉μπορία (см. Έμπορος, Торговец), оптовая Т. имела вообще в древности соответствующее значение и считалась почетным занятием, между тем как мелкая Т., καπηλεία, caupona, вследствие связанных с ней обманов и плутовства, а… …   Реальный словарь классических древностей

  • Jakob-Fugger-Gymnasium Augsburg — Schulform Naturwissenschaftlich technologisches Gymnasium (NTG) und Wirtschafts und Sozialwissenschaftliches Gymnasium mit Wirtschaftswissenschaftlichem Schwerpunkt (WSG W) Gründung 1879 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”